Folio 236v
Canticles, continued.
Deuteronomy, 32:1-43, continued.
volandum pullos suos; et super eos volitans.\ Expandit alas suas et assumpsit
eos <eum>; atque\ portavit in humeris suis. [12] Dominus solus
dux\ eius fuit; et non erat cum eo deus alienus.\ [13] Constituit eum super
excelsam terram; ut comme\deret fructus agrorum. Et suggeret [ut sugeret] mel
de pe\tra; oleumque de saxo durissimo. [14] [B]utirum\ de armento et lac de
ovibus cum adype agnorum\ et arietum filiorum Basan. Et yrcos cum me\dulla
tritici; et sanguinem uve biberent <biberet> mera\cissimum. [15]
Incrassatus est dilectatus <dilectus> et recal\citravit;
incrassatus impinguatus dilata\tus. Dereliquit deum factorem suum; et reces\sit
a deo salutari suo. [16] Provocaverunt eum\ in diis alienis; et
abhominacionibus suis\ ad iracundiam concitaverunt. [17] Immolave\runt
demoniis et non deo; diis quos ignora\bant. Novi recentesque venerunt; quos
non\ coluerunt patres eorum. [18] Deum qui te genuit\ dereliquisti et oblitus
es deum <domini> creatoris tui.\ [19] Videbit <vidit>
dominus et ad iracundiam concitatus est.\
Previous | Next |
Return to contents |