Folio 225r
Psalter, continued.
Psalm 138, continued
novisti omnia novissima et antiqua; tu\ formasti me et posuisti super me manum\
tuam. [6] Mirabilis facta est sciencia tua ex\ me; confortata est et non
potero ad eam.\ [7] Quo ibo a spiritu tuo; et quo a facie tua fu\giam. [8]
Si ascendero in celum tu illic es;\ si descendero ad infernum ades. [9] Si
sumpsero\ pennas meas diluculo; et habitavero in\ extremis maris. [10] Etenim
illuc manus\ tua deducet me; et tenebit me dextera tua.\ [11] Et dixi forsitan
tenebre conculcabunt me\ et nox illuminacio mea in deliciis meis.\ [12] Quia
tenebre non obscurabuntur a te; et\ nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebre\
eius ita et lumen eius. [13] Quia tu possedi\sti renes meos; suscepisti me de
utero ma\tris mee. [14] Confitebor tibi quia terribiliter\ magnificatus es
mirabilia opera tua; et\ anima mea cognoscet nimis. [15] Non est\ occultatum
os meum a te quod fecisti in occul\to; et substancia mea in inferioribus terre.\
Previous | Next |
Return to contents |