Folio 213v
Psalter, continued.
Psalm 118, continued
tua. [60] Paratus sum et non sum turbatus; ut\ custodiam mandata tua. [61]
Funes peccatorum cir\cumplexi sunt me; et legem tuam non sum obli\tus. [62]
Media nocte surgebam ad confitendum\ tibi; super iudicia iustificacionis tue.
[63] Particeps\ ego sum omnium timencium te; et custodiencium\ mandata tua.
[64] Misericordia tua domine plena est\ terra; iustificaciones tuas doce me.\
[Teth, 65] Bonitatem fecisti cum servo tuo domine;\ secundum verbum tuum.
[66] Bonitatem et\ disciplinam et scienciam doce me;\ quia mandatis tuis
credidi. [67] Priusquam hu\miliarer ego deliqui; propterea eloquium tuum\
custodivi. [68] Bonus es tu; et in bonitate tua\ doce me iustificaciones tuas.
[69] Multiplica\ta est super me iniquitas superborum; ego autem in\ toto
corde scrutabor mandata tua. [70] Coagulatum\ est sicut lac cor eorum; ego
vero legem tuam medi\tatus sum. [71] Bonum michi quia humiliasti\ me; ut
discam mandata iustificaciones tuas.\ [72] Bonum michi lex oris tui;
super milia auri et argenti.\
Previous | Next |
Return to contents |