Folio 141r

Psalter, continued.

Psalm 25, continued


Burnet
 Psalter  image

mea ingressus sum; et in domino sperans non infirma\bor. [2] Proba me domine et tempta me; ure renes meos et cor meum. [3] Quoniam misericordia tua ante o\culos neos est; et complacui in veritate tua.\ [4] Non sedi cum consilio vanitatis; et cum iniqua\ gerentibus non introibo. [5] Odivi ecclesiam malig\nancium; et cum impiis non sedebo. [6] Lavabo\ inter innocentes manus meas; et circumdabo\ altare tuum domine. [7] Ut audiam vocem laudis\ et enarrem universa mirabilia tua. [8] Domine\ dilexi decorem domus tue; et locum habitacio\nis glorie tue. [9] Ne perdas cum impiis deus a\nimam meam; et cum viris sanguinum vitam me\am. [10] In quorum manibus iniquitates sunt;\ dextera eorum repleta est muneribus. [11] Ego autem\ in innocencia mea ingressus sum; redime me\ et miserere mei. [12] Pes enim meus stetit in di\recto; in ecclesiis benedicam te domine.\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library