Folio 130r
Psalter, continued.
Psalm 9, continued
despicis in oportunitatibus in tribulacione. [23,2] Dum\ superbit impius
incenditur pauper; comprehen\duntur in consiliis quibus cogitant. [24,3]
Quo\niam laudatur peccator in desideriis anime\ sue; et iniquus benedicitur.
[25,4] Exacerbavit do\minum peccator; secundum multitudinem ire sue non\
queret. [26,5] Non est deus in conspectu eius; inqui\nate sunt vie illius in
omni tempore. Aufe\runtur iudicia tua a facie eius; omnium inimi\corum suorum
dominabitur. [27,6] Dixit enim in corde\ suo; non movebor a generacione in
generaci\onem sine malo. [28,7] Cuius malediccione os\ plenum est et
amaritudine et dolo; sub lin\gua eius labor et dolor. [29,8] Sedet in insidiis
cum\ divitibus in occultis; ut interficiat innocentem.\ [30,9] Oculi eius in
pauperem respiciunt; insidia\tur in abscondito quasi leo in spelunca sua.\
Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pau\perem dum attrahit eum. [31,10] In
laqueo suo hu\miliabit eum; inclinabit se et cadet cum dominatus\ fuerit
pauperum. [32,11] Dixit enim in corde suo
Previous | Next |
Return to contents |